TAAUTES

TAAUTES
TAAUTES
fil. Misoris, ut habet Sanchoniathon, apud Eusebium, Praepar. Euangel. l. 1. artem scribendi reperit, primusque rerum gestarum Commentarios reliquit: ac Aegyptiis quidem Θωὼρ, vel potius Θωὺθ, Alexandrinis autem Θὼδ, Graecis Ε῾ρμῆς dictus est. Eius nomine exstitêre olim rerum ab Aegyptiis Regibus gestarum commentarii, qui ob benefacta divinô honore colerentur: iisque aperte omnia narrabantur. Sed Sadcerdotibus satius visum, si rebus gestis allegoricus tribueretur sensus: quod proin reprehendit in illis Philo Byblicus, sic tenebras historicae veritati offusas, questus; comendatque contra Sanchuniathonem Berytium, qui ad vetustissimos Ammunaei Templi libros admissus, resectis fabulis, omnia uti gesta prodiderit. Alterius eius operis meminit ex eodem Sanchoniathone Eusebius, l. cit. c. 7. Haec in libris Taauti de origine Mundi conscriptae reperimus: additque, Theologiae eius mysteria non nisi per allegorias tradita, primum a Surmobvio et Thurrone, in lucem fuisle producta. Phoenicium fuisse, et primum omnium Deorum, Aegyptiis Thoth, quod ex Hebr Tohu, sicut Βαυ ex Bohu, quâ voce noctem a Phoenicibus indigitatam docent Eruditi, notat Martinius, Lexic. Phil. Quis autem is proprie fuerit, Deus ne summus, an homo propter inventas Artes divinis honoribus excultus, discrepantesenim Auctorum de eo sententiae sunt; disquitit Georg. Hornius, Histor. Philos. variis in locis, l. inprimis 2. c. 12. ubi Taautis, seu potius Thohuthi nomine non verum Deum, caeli terraeque conditorem sed antiquum quidem interim ignotum Numen, a quo omnia, et hinc ipsae quoave artes, originem sumpserint, cultum fuisse ostendit. Vide infra in vocibus Teuth et Theuth, item Teutates. Addo saltem cum Mercurio eundem haberi Vossio, de Idol. l. 1. c. 22.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”